|
Zur vollständigen Lektüre benötigen Sie den Font Athenian, den sich hier herunterladen
Der vorliegende Text folgt grundsätzlich der Version Ba nach Oscar v. Gebhardt. Diejenigen Passagen, die nicht Ba folgen, sind kursiv gesetzt und kommentiert.
1.
Tempore illo ascendente Paulo Iconium post Antiochiae fugam, facti sunt ei comites Demas et Hermogenes et Alexander aerarius, repleti simulatione, quique obsequebantur ei quasi diligentes eum. Paulus vero ad benignitatem respiciens nihil mali(1) de illis suspicabatur, sed diligebat eos valde, ita ut magnaliis dei et interpretationibus evangelii dilecti filii mansuetos eosdem faceret, in scientia etiam Christi, quemadmodum revelatum est ei, singula illis verba disserens.
2.
Quidam vero vir Onesiforus nomine audiens Paulum Iconium esse venturum exivit obviam illi cum coniuge Lectra et filiis suis Simia et Zenone, ut eum hospitio reciperent. Narraverat(2) enim illi Titus qualis esset effigies Pauli, cum eum in carne ignoraret, sed tantum in spiritu sciret.
3.
Procedentes ergo per viam regalem quae ducebat Listris(3), deambulabant Paulum exspectantes, quique transeuntes intuebantur secundum indicium Titi. Viderunt ergo eum venientem, virum statura brevem, capite reburro, cruribus scambum, iunctis superciliis, naso aquilino, gratia repletum. Et aliquando quidem parebat ut homo, interdum vero angeli vultum habebat.
4.
Idem vero Paulus videns Onesiforum subrisit. Onesiforus autem dixit ad eum: Ave, minister benedicti dei. Et ille ait: Gratia tecum et cum domo tua. Demas vero et Hermogenes zelati sunt et eo magis ampliorem suam declaraverunt simulationem, ita ut diceret Demas: Non sumus et nos benedicti dei, quia nos minime salutasti? Ad quos Onesiforus: Non video in vobis, inquit, fructum iustitiae. Si autem estis aliquid, venite et vos in domum meam et requiescite.
5.
Itaque introeunte Paulo in domum Onesifori laetitia magna facta est, et erat sermo dei de continentia, Paulo ita dicente: Beati qui puri sunt corde, quia ipsi deum videbunt. Beati qui corpus suum in castitate custodiunt, quia animae eorum templa dei fient. Beati abstinentes, quia cum ipsis loquitur deus. Beati qui saeculo renuntiaverunt, quoniam deo placere poterunt. Beati qui uxores habent tanquam non habentes, quia ipsi haereditabunt vitam. Beati timorem dei habentes, quoniam angeli efficientur.
6.
Beati qui verba dei metuunt, quia ipsi consolabuntur. Beati qui baptismum spiritus custodiunt, quia ipsi in lumine requiescunt. Beati qui sapientiam dei accipiunt in agnitione, quia filii altissimi vocabuntur. Beati qui prudentiam Christi servant et salutem ipsius minime abnegant, quia ipsi veste lucida duentur. Beati qui propter caritatem dei ad mortem traditi sunt, habitum saecularem contemnentes, quia ipsi angelos iudicabunt et ad dexteram Christi stabunt. Beati misericordes, quia ipsis miserebitur deus et non videbunt iudicii diem amarissimum. Beati spiritus virginum, quia absque tristitia et periculo inimici transvehentur et minime perdent mercedem suam; sermo enim dei opus illis fiet salutis in die filii eius et pausam habebunt in saecula saeculorum in lumine, amen.
7.
Haec igitur Paulo per totam noctem praedicante in media ecclesia, hoc est in domo Onesifori, virgo quaedam nomine Thecla Theocliae filia, Tamiro(4) desponsata, sedens ad fenestram quae erat iuxta domum Onesifori audiebat die ac nocte orationis sermonem, ab eademque fenestra minime recedebat, sed fide et affectu maximo ducebatur. Videbat etiam quamplures mulieres introeuntes ad Paulum, et cupiebat ipsa quoque ut his digna esset quo audiret Pauli sermonem. Neque enim effigiem eius viderat, sed tantum sermonem audiebat.
8.
Quae cum a fenestra minime recederet, his rebus intenta quae supra memoratae sunt, mater eius misit ad Tamirum accersiens eum. At ille gaudens advenit, quasi iam eam ad nuptias accepturus. Quique interrogavit: Ubi est mea Thecla, ut illam videam? Theoclia vero Tamiro dixit: Novum tibi spectaculum, Tamire, dictura sum. Dies enim sunt tres et noctes tres, ex quo Thecla ab hac fenestra non recedit, neque ad manducandum neque ad bibendum; quasi ad epulas intenta, ita adhaeret viro cuidam peregrino seductoria(5) et varia ac vana verba loquenti, ut etiam mirum sit quomodo talis pudica virgo tam saevissime affligatur.
9.
Iste homo, Tamire, Iconiorum civitatem commovet atque sollicitat, sed et tuam Theclam. Omnes enim mulieres, sed et adolescentes cum virginibus ad eum ingrediuntur et affectu doctrinae eius tenentur, in qua docentur unum timere deum atque caste vivere. Sed et mea filia Thecla veluti aranea in tela devincta eius verbis est et capta vano desiderio atque nova passione attonita, his videlicet quae ab eodem dicuntur, talis virgo periit. Accede itaque ad eam et loquere illi, tibi est enim desponsata.
10.
Ille vero accedens, partim amans ac diligens eam, partim metuens eius obiurgationem, ait ad eam: Thecla, quid talis es? Quae te passio tenet vel amentia? Potius convertere ad me et erubesce. Nec non et mater talia dicebat: Thecla, cur talis sedes deorsum aspiciens ac neminem intueris amens effecta? Sed cum haec dicentes nihil proficerent, cuncti maerebant atque se male habebant. Et Tamirus quidem erat uxore privatus, Theoclia vero filia, ancillae vero domina. Grandis itaque erat planctus luctusque confusio. Sed ad haec Thecla minime movebatur neque conversa est ad eos, sed erat verbo Pauli devincta.
11.
Tamirus igitur prosiliens perrexit ad hospitium Pauli et observabat introeuntes ad eum. Et(6) ecce, illos duos viros, Deman et Hermogenem, qui ficte amabant Paulum, vidit Tamirus ad ianuas domus inter se litigantes. Quibus dixit: Peto ut dicatis mihi: Quis est cum quo estis(7), qui iniuste docet et seducit animas iuvenum atque virginum ne nubant, sed sic permaneant? Et nunc si mihi indicaveritis, dabo vobis honestum praemium. Sum enim princeps civitatis.
12.
Tunc Demas et Hermogenes dixerunt: Quis sit hic nescimus, qui avertit iuvenes et virgines, ne nubant, dicens quia: Alia resurrectio non erit vestra nisi caste permanseritis et carnem vestram non conquinaveritis.
13.
Et Tamirus dixit eis: Venite, fratres, in(8) domum meam et refrigerate. Et abierunt cum eo. Et excepit eos Tamirus et fecit cenam magnam et mensam apposuit splendidam cum vino copioso. Atque ita Tamirus amans Theclam et timens ne fraudaretur nuptiis eius, respiciens Deman et Hermogenem inter cenandum ait: Dicite mihi, fratres, quae sit doctrina eius, ut e(9)t ego sciam; non enim minime anxior propter meam Theclam, quae amat hunc hospitem, dum ego abnegor nuptiis eius.
14.
Tunc Demas et Hermogenes dixerunt: Domine, offer eum praesidi Cestilo propter novam istam doctrinam, quod seducat turbas Christianos fieri, et secundum senatus consultum perdet eum inauditum, et tu habebis Theclam tuam, et nos te docebimus resurrectionem, quam hic futurum dicit, iam esse factam; quoniam resurreximus et resurgimus semper in filiis nostris.
15.
Et(10) ut haec audivit Tamirus, completus zelo et furore surrexit ante lucem et abiit in domum Onesifori cum magistratibus et turba copiosa et fustibus clamansque dicebat: Impostor, corrupisti Iconiorum civitatem et constabilitam mihi sponsam avertisti, ut iam nolit nubere. Et comprehendens Paulum trahebat ad praesidem. Et omnis turba sequentium clamabat dicens: Duc magum, evertit enim iam turbam magnam et mulieres nostras.
16.
Tamirus autem ad tribunal veniens dixit: Rogo te, praeses, ut interroges unde sit iste homo. Nos enim nescimus unde sit vel unde venerit, et non sinit virgines nubere. Dicat ergo qua ex causa hoc faciat(11). Tunc Demas et Hermogenes dixerunt Tamiro: Dic illum Christianum esse, ut celerius pereat. At proconsul stabilivit sensum suum et iussit sibi proferri Paulum. Quem ut vidit, dixit: Quis es tu et quid doces? Non enim minime te accusant.
17.
Et Paulus voce clara respondit dicens: Si vis scire quid doceam, audi, proconsul. Deus vivus, deus vindex, deus zelans, a quo habent homines salutem, misit me, ut a corruptela et immunditia et ab omni libidine et morte educam eos, ut iam non peccent. Propter quod misit deus filium suum, quem annuntio, et doceo omnem hominem in illo habere spem; qui solus condoluit erranti saeculo, ne(12) sub iudicio sint , sed fidem habeant et timorem dei et notitam castitatis et caritatem veritatis. Si haec ergo quae a deo mihi ostensa sunt doceo, quid mali, o proconsul, facio? Audiens haec proconsul iussit Paulum ligatum interim in carcerem claudi, donec ei vacaret ut eum diligentius audiret.
18.
Thecla vero, ut Paulum intellexit in carcere esse, surrexit de nocte et dedit monilia suo ostiario, ut eam dimitteret foras. Et cum exisset, pervenit ad carcerem et dedit carcerario speculum suum argenteum, ut eam intromitteret ad Paulum. Cumque introisset ad eum, sedebat ad pedes eius audiens magnalia dei et gaudebat et osculabat vincula eius(13).
19.
Ut autem lux orta est, inquirebatur Thecla a suis quasi quae fugisset vel aliquid mali sibi fecisset, ita ut Tamirus persequeretur eam in itinere unumquemque interrogans de ea. Quidam/14) vero ex hominibus ianitoris indicavit illis quod noctu foras exisset. At illi eundem(15) ianitorem percunctati sunt. Quibus idem ait quod illa dixerit: Vado ad peregrinum ubi vinctus habetur. Pergentes itaque ad carcerem secundum indicium ianitoris invenerunt eam quodam affectu eidem copulatam. Quique inde exeuntes turbas concitaverunt et iudici factum nuntiaverunt.
20.
Tunc proconsul iussit Paulum ad tribunal adduci, Theclam etiam accersiri praecepit. At illa cum gaudio ibat exultans. Populus vero Paulo de carcere exeunte vehementer clamabat dicens: Magus est, tolle eum. Cum autem audiret eum proconsul in suis iustis operibus et consilium caperet, Theclam advocavit dicens: Quare nubere non vis secundum Iconiorum legem? Illa autem stabat intuens Paulum. Qua tacente ac responsum minime dante, Theoclia mater eius vociferans dixit: Adure, adure innuptam in medio theatro, ut omnes feminae ab isto instructae metuant talia cogitare.
21.
Proconsul vero hoc audiens vehementer condoluit et Paulum quidem flagellans extra civitatem reppulit, Theclam vero ut ureretur adiudicavit. Atque confestim surgens idem proconsul ad theatrum perrexit. Quem magna frequentia populi ad spectaculum insecuta est. Inter haec Thecla velut agnus in deserto pastorem suum Paulum et doctorem requirebat. Quaeque intuens in caelum, deinde populum, vidit dominum velut Paulum sedentem, et ait: Quasi impatientem me venit Paulus exspectare. Et cum intenta respiceret, ille recessit in caelum.
22.
Adolescentes itaque ac puellae attulerunt ligna, ut Thecla incendio cremaretur. Quae cum nuda introisset, proconsul lacrimas fudit eiusque admirabatur virtutem atque constantiam. Straverunt ergo ligna et iusserunt eam publice superascendere. Illa autem extensis manibus similitudinem crucis faciens ascendit super pyram. At illi confestim ignem supposerunt, sed eam minime contingebat incendium. Deus enim misertus est eius atque mugitum et strepitum subterraneum movens ac desuper nubem aqua grandineque refertam extendens supra memoratum extinxit ignem. Turbaque omnis inde dispersa est, ita ut multi morerentur. Thecla vero ope divina adiuta incolumis evasit.
23.
Dum haec ita geruntur, Paulus ieiunans cum Onesiforo eiusque coniuge ac filiis im monumento erat clauso in via qua ab Iconio pergitur Dafnen. Et cum iam plures dies essent ieiunii, accidit ut Onesifori pueri esurirent ac dicerent ad Paulum: Esurimus, et panes unde emerent non habebant. Reliquens enim Onesiforus ea quae sunt mundi, Paulum cum omni domo sua sequebatur. Tunc Paulus exuit se tunica qua superutebatur et dans puero dixit: Vade, fili, eme panes plures et affer. Cum vero missus puer panes emeret, vidit Theclam vicinam suam et admirans ait ad illam: Thecla, quo vadis? Illa vero respondens ait: Paulum quaero ab igne erepta. Cui puer: Veni, inquit, et ego te ad eum perduco; flet enim tui causa atque ieiunans orat, dies habet iam sex.
24.
Cum itaque ad monumentum cum puero pervenisset, repperit Paulum orantem atque haec dicentem: Pater, Iesu Christe, Theclam ignis non tangat, sed adesto illi, quia tua est. Illa autem retro stans clamavit: Pater, qui caelum ac terram constituisti, qui dilecti filii tui pater es; benedico te, quia liberasti me et fecisti ut Paulum viderem. At Paulus surgens vidit eam et dixit: Deus, qui corda intellegis, pater domini mei Iesu Christi, te excolo et benedico te, quia quod te rogavi accelerasti mihi praestare.
25.
Erat itaque multa caritas intus in monumento, exultante Paulo et Onesiforo cum omnibus sanctis qui ibidem erant. Habebant autem panes quinque et olera et aquam atque operabantur(16) in sanctis operibus Christi. Inter haec Thecla ad Paulum: Tondeo me et sequor te quocumque ieris. Qui ei respondens ait: Tempus, inquit, turpe est et asperum et tu speciosa es: ne alia te deterior temptatio occupet, quam sustinere non possis. Cui Thecla: Da mihi tantum in domino signaculum, et nulla me adgredietur temptatio.
26.
Tunc Paulus Onesiforum cum omni domo sua Iconium remisit atque ipse cum Thecla Antiochiam profectus est. Mox vero ut ingressi sunt civitatem, Syrus quidam Alexander nomine Antiochensium primus, multum potens in civitate, in principatu praecellens, videns Theclam adamavit eam atque Paulo multas coepit polliceri divitias donaque quam plurima, ut eam suae traderet voluptati. Paulus autem dixit: Nescio prorsus mulierem quam dicis neque mea est. At ille multum potens occurrit illi in publico et amplexus est eam. Illa autem tantam non ferens iniuriam Paulum requirebat atque proclamabat dicens: Ne comprimas peregrinam, ne vim facias dei ancillae. Iconiorum sum prima, et quia nubere nolui, expulsa sum de civitate. Et arripiens eum clamidem illi conscidit et coronam quam portabat de capite eius excussit, statuitque eum hebetem.
27.
Idem vero Alexander, licet eam diligeret, tamen postquam se destitutum conspexit, rubore(17) ductus obtulit eam uti sacrilegam proconsuli. Quam confitentem se haec eadem perpetrasse, damnavit ad bestias, Alexandro munus edente. At vero civitas omnis obstipuit, mulieribus ante tribunal ululantibus ac vociferantibus: Malum iudicium, iniustum iudicium. Tunc Thecla petiit(18) a proconsule, ut tantummodo usque ad illum diem quo esset ad bestias pugnatura castitas eius inviolata maneret. Itaque Trifenae cuidam diviti feminae, cuius filia nuper fuerat mortua, custodienda est tradita, ut(19) haberet solacium de Thecla in loco suae filiae.
28.
Cum autem pridie muneris ferae publicari coepissent, statuerunt eam super caveam leaenae ferocissimae atque ingentis formae. Trifena vero regina retro sequebatur. Tunc leaena prolatos pedes Theclae lingebat. Unde omnis populus videns haec nimium mirabatur. Erat(20) vero elogium eius superscriptum „Sacrilega“.At vero civitas omnis cum suis mulieribus et filiis clamabant dicentes: Deus, iniusta fiunt in hac civitate. Cum igitur publicata fuisset, rursus accepit eam Trifena eique diligentiam adhibebat. Filia enim eius defuncta in somnis illi apparens dixit: Mater, peregrinam destitutam Theclam meo loco habeto, ut oret pro me et transferar ad locum sanctorum.
29.
Postquam igitur transacta pompa Trifena Theclam ad domum reduxit, lugebat eam simulque illum diem quo erat ad bestias pugnatura. Amabat enim et diligebat eam ac si propriam filiam Falconillam. Tunc itaque ait ad illam: Filia mea Thecla, ora pro filia mea, ut vivat; hoc enim vidi in somnis. At illa incunctanter elevans vocem dixit: Deus caelorum, filius altissimi, da illi secundum tuam voluntatem, ut filia eius Falconilla vivat in saecula. Cum haec Trifena illa postulante audiret, maior ei luctus adcrevit, quod tanta species ac tale decus feris obiceretur.
30.
Postera autem die, cum primum lucesceret, venit Alexander ut eam susciperet, dicens: Proconsul iam sedet et populus nos perturbat, da ut ducam bestiariam. Trifena autem regina ita vociferata est, ut etiam Alexander fugeret, dicens: Factus(21) est mihi secundus luctus in domo mea et nemo est qui adiuvet me: neque filia, est enim mortua, neque cognati, sum enim vidua. Sed deus filiae meae Theclae, adiuva(22) Theclam.
31.
Tunc proconsul misit stratorem, ut adduceretur. Trifena autem non recessit ab eadem, sed tenens ei manum cum illa pergebat dicens: Filiam quidem meam Falconillam ad sepulcrum deduxi, te vero, Thecla, prosequor ad bestias pugnaturam. Quae audiens Thecla amarissime flevit atque gemens dixit ad dominum: Domine deus meus, cui ego credo et quem scio in veritate esse deum, ad quem etiam confugi, qui me ex igne pernicioso liberasti et ab eius atrocissimis minis eripuisti: Retribue Trifenae mercedem, quae tuae famulae condolet et quia me castam inviolatamque servavit.
32.
Inter haec tumultus vehementissimorum tollebatur clamorum, rugitus etiam et fremitus ferarum nec non clamor populi et mulierum ingens vociferatio, quorundam etiam dicentium: Inducatur sacrilega, quorundam vero clamantium: Pereat civitas pro hoc iniusto iudicio. Aufer omnes, proconsul; infandum est hoc spectaculum et iniustum iudicium.
33.
At Thecla ex manu Trifenae sumpta est et spoliata atque praecincta in stadium missa. Deinde leones et ursos ad eam devorandam inmiserunt. Inter quas bestias erat etiam leaena illa saevissima atque informis, quae cursu veniens ad pedes eius recubuit. Et hoc videns omnis multitudo mulierum ingemuit(23). Ursus in eam impetum fecit; cui leaena illa occurrens confestim eum necavit. Rursus inmissus est ille leo qui erat saevissimus eiusdem Alexandri; cui leaena obviam vadens complexa est eum, et diu inter se feritate sua pugnantes pariter exspiraverunt. Quod videntes mulieres timere et flere coeperunt, eo quod leaena quae illi auxiliaverat cum leone fuisset mortua.
34.
Post haec inmiserunt(24) in eam plurimas feras. Illa vero manibus extensis orabat, et cum complesset orationem conversa vidit magnam fossam aqua repletam, ubi(25) erant focae marinae, cum quibus pugnatura erat, et dixit: Nunc tempus est lavandi; ibique se dimisit dicens: In nomine Christi et in nomine Iesu novissimo die baptizor. Populus et mulieres haec videntes lacrimatae sunt et coeperunt clamare: Noli, Thecla, noli te mittere. Proconsul etiam flebat et dolebat ne tantum decus a bestiis comederetur. At illa neminem audiens misit se hoc tantum dicens: In nomine domini. Et(26) ecce sicut fulgur ignis descendit in aquam et omnes focae supernatabant mortuae. Erat itaque circa eam quasi ignita nebula, ita (27) ut neque a feris contingeretur neque nuda posset videri.
35.
At vero mulieres aliis formidolosis feris inmissis ululabant, ne ab aliqua illarum discerperetur(28). E quibus quaedam folium mittebant, aliae nardum, aliae vero cassiam, quam plurimae amomum, nonnullae unguentum. Tantam denique memoratarum rerum copiam in stadium iactaverunt, ut ipsa odoris abundantia omnibus feris in somnum conversis a nulla earum contingeretur. At vero Alexander cum videret illam nullis morsibus adtrectari bestiarum ait ad proconsulem: Tauros habeo feroces ac metuendos, ad ipsos illam ligemus. Cui proconsul maerens respondit: Fac quod vis. Itaque ligaverunt ei manus ac pedes et mediam inter tauros fecerunt et viribus ipsorum ignita ferramenta subposuerunt, quo ex dolorum inlatione ferociores effecti eam citius interficerent. Verum idem tauri cum exsilire coepissent, ignis flamma qua erant incensi funes exussit, quibus fuerat innexa, illaque iam erat quasi non vincta.
36.
Dum haec in stadio geruntur, Trifena iuxta arenam stans deriguit atque exanimis facta est, ut etiam servi eius clamarent mortuam esse Trifenam reginam. Proconsul autem hoc audiens obstipuit animo omnisque adeo civitas commota est. Alexander etiam procidens in terram proconsulem rogabat dicens: Miserere mihi et civitati(29), solve maturius bestiariam, ne omnis civitas cum illa depereat. Haec enim si audierit Caesar, fortassis ipsam perdet civitatem, eo quod Trifena eius cognata sit mortua.
37.
Tunc itaque proconsul Theclam e medio ferarum vocavit atque percunctatus est eam dicens: Quae es tu aut quae sunt, quae circa te aguntur, quia nulla ferarum te contigit? Quae dixit ei: Ego, inquit, dei vivi sum famula. Quod autem circa me vides, hoc est quia in eum in quo deo complacuit, salvatorem mundi credidi: propter quod nulla ferarum me contingere valuit. Hic est enim solus salutis terminus, vitae mortisque discretio. Ille fluctuantibus tranquillum existit perfugium, hic est refectio eorum qui opprimuntur, ipse est munimentum his qui spe carebant et, ut compendio dicam, si quis in hunc non crediderit, vitam minime habebit, sed in perpetuum morietur.
38.
Haec cum audisset, iussit vestimenta eius afferri et ait: Indue te, Thecla. Illa autem dixit: Qui me expoliavit, inquit, nudamque inter feras constituit, ipse me induet in die iudicii. Atque accipiens vestimenta induit se. Deinde proconsul velociter centurionem misit ad populum dicens: Theclam religiosissimam dei famulam dimitto vobis. Ad haec mulieres maxima voce clamabant dicentes: Unus deus, qui Theclam salvavit. Tantus autem clamor exstitit, ut ipsis vocibus omnis civitas motu quodam agitari videretur.
39.
Trifena autem bono animo confirmata cum frequentia populi occurrit et amplectens Theclam ait: Nunc credo quia mortui resurgunt. Eamus ad domum, et omnia mea tibi conscribo. At illa pergens cum ea ingressa est domum et requievit ibidem diebus octo et suo sermone eam catechizans, ita ut ex ancillis eius audientes eam plurimae crederent et esset in domo maxima gratulatio.
40.
At Thecla videre Paulum desiderabat eumque maerens et lacrimans requirebat. De quo indicatum est ei quod in Mirraside esset. Quod cum audisset, assumpsit secum iuvenes et adolescentulas atque se ipsam cinxit tunicam suam virili more componens, et sumpto habitu masculino perrexit in Smyrnam(30) ibique Paulum repperit sermonem dei docentem. Qui cum eam vidisset obstipuit, simul et iuvenes intuens, qui cum ipsa erant, turbatus est verens ne aliqua temptatio accidisset. At Thecla hoc intelligens ait: Paule, lavacrum accepi. Qui enim operatus est tibi in evangelio, operatus est mihi in lavacro.
41.
Tunc Paulus assumens eam perduxit in domum Hermiae, et cum omnia quae gesta sunt ab eadem didicisset, ipse quidem mirabatur, audientes vero confirmabantur. Postea surgens Thecla dixit Paulo: Proficiscor Iconium. Qui dixit ei: Perge et doce dei sermonem. Trifena autem multam vestem et aurum Theclae transmiserat. Tunc pro Trifena communiter oraverunt Iesum. Et plurimam partem(31) Paulo relinquens ad usus sanctorum et pauperum, processura ipsa perrexit Iconium.
42.
Et cum pervenisset illic ingressa est Onesifori domum et humi se prostravit, ubi Paulus sedens ante docuerat(32), et lacrimata est et dixit: Domine, deus meus, te adoro in domo huius, in qua mihi lumen effulsit; Iesus Christus, filius dei, deus, qui fuisti mihi adiutor in carcere, protector ante iudicem, auxiliator in igne, defensor inter feras: Quoniam tu es deus, cui gloria vera est in saecula, adiuva tuas famulas et ora inimicorum infesta nobis obtunde.
43.
Et invenit Tamirum iam mortuum, matrem vero Theocliam vivam. Quamque ad se vocans ait: Vere, Theoclia mater, potes credere quia vivit dominus in caelis incorruptus et sempiternus. Sive enim divitias cupis, dabit tibi per me; sive filiam quaeris, ecce adsum tibi. Et testificans haec in Seleuciam abiit, atque multos in domino confirmans et inluminans cum bono cursu requievit in pace, adiuvante domino nostro Iesu Christo; cui est honor et gloria in saecula saeculorum, amen.
(1) male in Ba; alle anderen Versionen zeigen das korrekte mali.
(2) Ba zeigt narravit; alle anderen Versionen, soweit sie überhaupt vergleichbar sind, zeigen narraverat. Ba folgt naiv dem Tempusgebrauch der griechischen Version: dihg®sato
(3) So in Bc und ähnlich in der sehr selbständigen Version Cd; Ba und Ca: iuxta basilicam quae est Listris. Die gewählte Version hat außer größerer Plausibilität für die Schüler den Vorzug, recht eng der griechischen Version zu folgen: KaÜ ¤poreæeto kat t¯n basilik¯n õdòn t¯n ¤pÜ Læstran.
(4) Die Versionen zeigen für Tamirus geringfügig unterschiedliche Schreibungen. Ich folge unabhängig von der benutzten Version der Schreibweise der Version Ba.
(5) seductoria aus Bc; seductori in Ba. Nach Gebhardt S. LXIf. ist seductori in Ba ein Verschreiber; alle Hss. haben so auch Bc seductoria für pat®lia. In dem von Gebhardt ungenau bezeichneten Ox. Papyrus ( wohlOxyrh Pap. Nr. 6 (Grenfell-Hunt I, S. 9f.)) folgt noch kaÜ kenoæw keine gr. Hs. hat dies, aber die lateinischen Versionen.
(6) Von der Mitte des cap. 11 bis cap. 19 weist Ba eine größere Lücke auf. Ich folge mit dem Anfang von cap. 11 mit wenigen Ausnahmen (s. betreffende Kommentare) der Version Ca bis cap 14, dann bis zum Ende der Lücke der Version Bb. Bb übernimmt zur Füllung der Lücke augenscheinlich die Version von Ca, bis zum cap. 15 jedoch mehrfach sprachlich noch fehlerhafter, als sich Ca sonst durchgängig darbietet.
(7) Natürlich erwartet der Leser den Konjunktiv und interpretiert den Interrogativsatz nach quis als indirekten Fragesatz. Doch keine Version, die ähnlich wie Ca formuliert, zeigt etwas anderes als den Indikativ. Ich erspare den Schülern, die sich erst in die komplizierte Welt konjunktivischer Nebensätze einarbeiten, Eigenheiten des spätantiken Modusgebrauchs und bilde durch Interpunktion einen direkten Fragesatz.
(8) Cb; Ca hat ad domum.
(9) Cc; Ca und Cb haben ut ego sciam. Die griechische Version zeigt ána kgÆ gnÇ.
(10) Von hier an folge ich grundsätzlich wieder Bb bis cap. 19 (interrogans de ea), da Bb von hier an diejenigen Fehler vermeidet, die Ca aufweist.
(11) Bb zeigt den Indikativ, alle anderen Versionen, die ähnlich wie Bb fomulieren, ebenfalls. Zum Sinn der Emendation Anm. Nr. 6.
(12) Bb hat ut iam sub iudicio non sint; Gebhardt emendiert: sibi iudicio. Beides geht, ist aber kompliziert und für Schüler weniger einsichtig. Ich folge hier daher Ca.
(13) gaudebat et osculabat in dieser Zusammenstellung nur in A. Cc hat nachträglich gaudebat übernommen; in C anderer Kontext: crescebat in fide osculando; Cc hat dann aus crescebat... gaudebat gemacht.
(14) Hier endet die Lücke in Ba; von hier an folge ich demnach wieder Ba.
(15) Bc; Ba hat euntes.
(16) Die Versionen schwanken zwischen operari und epulari. das griechische eéfraÛnonto wird so nicht angemessen wiedergegeben.
(17) Bb; Ba hat ipso rubore.
(18) petiit a proconsule: Ca, ähnlich die anderen Versionen der Gruppe C. Ba weist proconsulem postulavit auf eine seltene Konstruktion. Den Schülern ist die gewählte Version geläufiger.
(19) ut ... filiae: Ca. Ba weist auf: quaeque interim Thecla solacio fruebatur, andere Versionen bieten anderes, verzichten auch auf solacium.
(20) Ca. Ba weist auf: Causa autem eius elogii Sacrilega legebatur sperrig und von v. Gebhardt als verderbt notiert.
(21) den Genetiv FalkonÛllhw mou als Ergänzung zu deæteron (p¡nyow) hat keine lateinische Version mit Verständnis bewahrt: deæteron + Gen. scheint nicht mehr verstanden worden zu sein. Entweder die beiden Wörter tauchen überhaupt nicht mehr auf (dem folge ich hier, s. A, auch Cc), oder sie werden sinnentstellend im Nom. oder Vok aufgeführt (Falconilla mea, ... (Ba, Cb)).
(22) Cc, ebenso A; Ba hat adiuvet.
(23) A. Ba hat grammatisch fehlerhaft fremuerunt, andere ganz anders.
(24) Ca. Ba operiert wie auch andere Versionen mit dimittere das stellt höhere Ansprüche an das Verständnis der Schüler (e carcere dimittere).
(25) ubi ... pugnatura erat Cb. Allein die lateinische Version A folgt der uns zur Verfügung stehenden griechischen Version und kennt keine Meeresungeheuer im Wassergraben (Allerdings begegnen uns die fÇkai in der griechischen Version in cap. 34 weiter unten). Alle anderen lateinischen Versionen erwähnen beluae marinae, bestiae marinae oder focae marinae. Ich könnte nüchtern sein und A folgen aber wann sonst sollten die Schüler Kampfrobben begegnen? Wie überhaupt Meerestiere in eine pisidische Arena gelangen und einer Taufzeremonie beiwohnen konnten, erklärt möglicherweise Peterson, Einige Bemerkungen zum Hamburger Papyrus-Fragment der Acta Pauli, VigChr. 3, 1949, S. 142-162, hier S. 146f. (Taufe im Meer).
(26) Ca. Ba hat Et statim beluae quae illic erant ignis et fulgoris splendorem videntes mortuae sunt et super aquam natare coeperunt. Dies folgt der griechischen Fassung recht eng, doch ist die ausgewählte Version dem Verständnis der Schüler plastischer.
(27) Bc u.a.; Ba hat intantum ut.
(28) Bc. Nur die Gruppe B kennt diesen Nebensatz; auch die griechische Version weist ihn nicht auf. Discerpere ist dabei genauer als decerpere, das Ba aufweist.
(29) keine Version hat 2 Genetive. Ca und Cc haben 2 Dative (mihi et civitati); Ba hat mei et civitati. Der Dativ nach misereri ist immerhin im spätantiken Latein durchaus üblich.
(30) Bc; Ba hat in Mirraside.
(31) Wie teilt Thekla? A lässt ihr quasdam vestes mit Entschuldigung (necessariae et pauperibus); B s. o.; Ca+ Cb lässt Thekla quaedam de muneribus pro pauperibus; Cc gibt sie pro pauperibus Paulo dimidium; Cd teilt partem ... partem, ebenfalls pro pauperibus. Die griechische Version ist im ganzen viel knapper und spricht nur einmal von polçn Ûmatismñn.
(32) A; Ba hat docebat. Zum Plqpf. s.o. Anm. Nr. 2.